Znaleziono 601 Wyniki dla: Nomen
et eritis odio omnibus propter nomen meum. (Evangelium secundum Lucam 21, 17)
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: “Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quae facta sunt in illa his diebus?”. (Evangelium secundum Lucam 24, 18)
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; (Evangelium secundum Ioannem 1, 6)
Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 18)
Pater, glorifica tuum nomen!”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. (Evangelium secundum Ioannem 15, 21)
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 17, 6)
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis”. (Evangelium secundum Ioannem 17, 26)
Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. (Evangelium secundum Ioannem 18, 10)
Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. (Actus Apostolorum 2, 21)
Et in fide nominis eius hunc, quem videtis et nostis, confirmavit nomen eius; et fides, quae per eum est, dedit huic integritatem istam in conspectu omnium vestrum. (Actus Apostolorum 3, 16)
Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum in hominibus, in quo oportet nos salvos fieri”. (Actus Apostolorum 4, 12)