Znaleziono 218 Wyniki dla: Nocte
BETH. Plorans plorat in nocte, et lacrimae eius in maxillis eius; non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius: omnes amici eius spreverunt eam et facti sunt ei inimici. (Lamentationes 1, 2)
COPH. Consurge, lamentare in nocte in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini; leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum. (Lamentationes 2, 19)
Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli (Prophetia Danielis 2, 19)
Eadem nocte interfectus est Balthasar rex Chaldaeorum. (Prophetia Danielis 5, 30)
Respondit Daniel et dixit: “Videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti caeli conturbabant mare Magnum, (Prophetia Danielis 7, 2)
Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam et uxores et filii eorum et comederunt omnia et biberunt. (Prophetia Danielis 14, 15)
Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam. (Prophetia Osee 4, 5)
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum in insidiando; tota nocte dormivit ira eorum, mane ipsa ardet quasi ignis flammae. (Prophetia Osee 7, 6)
Et dixit Dominus: “Tu doles super hederam, in qua non laborasti neque fecisti, ut cresceret, quae sub una nocte nata est et sub una nocte periit. (Prophetia Ionae 4, 10)
Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Aegyptum (Evangelium secundum Matthaeum 2, 14)
Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Tunc dicit illis Iesus: “Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim: "Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis". (Evangelium secundum Matthaeum 26, 31)