Znaleziono 691 Wyniki dla: Nob
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)
Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)
“Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel”, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 23)
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 11)
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; (Evangelium secundum Matthaeum 6, 12)
Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)
Respondens autem Petrus dixit ei: “Edissere nobis parabolam istam”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 15)
Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)
Tunc respondens Petrus dixit ei: “Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 27)
dicentes: “Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestum!”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 12)
Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)