Znaleziono 691 Wyniki dla: Nob
Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non exquirant illis mala neque impugnent eos et civitates eorum et regionem eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos. (Liber I Maccabaeorum 15, 19)
Visum autem est nobis accipere ab eis clipeum. (Liber I Maccabaeorum 15, 20)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso dicens: “Vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem, quae est in Ierusalem, civitates regni mei; (Liber I Maccabaeorum 15, 28)
Et venit Athenobius amicus regis in Ierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et apparatum copiosum et obstupuit et rettulit ei verba regis. (Liber I Maccabaeorum 15, 32)
Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu, qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Iason et, qui cum eo erant, a sancta terra et a regno (Liber II Maccabaeorum 1, 7)
Sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem sed aquam crassam. Et iussit eos haurire et afferre. Utque imposita sunt sacrificia, iussit sacerdotes Nehemias aspergere aqua et ligna et, quae erant superposita. (Liber II Maccabaeorum 1, 21)
Similiter autem et Iudas ea, quae deciderant per bellum, quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos. (Liber II Maccabaeorum 2, 14)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 26)
Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. (Liber II Maccabaeorum 2, 29)
Non enim, sicut et in aliis nationibus, Dominus patienter ferens exspectat, ut eas, cum pervenerint in plenitudinem peccatorum, puniat, ita et in nobis statuit esse, (Liber II Maccabaeorum 6, 14)
propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet, corripiens vero per aerumnas populum suum non derelinquit. (Liber II Maccabaeorum 6, 16)
Sed haec nobis ad commonitionem dicta sint; paucis autem veniendum est ad narrationem. (Liber II Maccabaeorum 6, 17)