Znaleziono 691 Wyniki dla: Nob
Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”. (Liber II Regum 6, 2)
At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”. (Liber II Regum 6, 16)
Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite igitur, et transfugiamus ad castra Syriae. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur”. (Liber II Regum 7, 4)
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus””. (Liber II Regum 7, 12)
et ingressus est. Ecce autem principes exercitus sedebant, et ait: “Verbum mihi ad te, princeps”. Dixitque Iehu: “Ad quem ex omnibus nobis?”. At ille dixit: “Ad te, o princeps”. (Liber II Regum 9, 5)
At illi responderunt: “Mendacium! Narra nobis!”. Qui ait eis: “Haec et haec locutus est mihi dicens: “Haec dicit Dominus: Unxi te regem super Israel””. (Liber II Regum 9, 12)
Dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioah Rabsaci: “Precamur, ut loquaris nobis servis tuis Aramaice, siquidem intellegimus hanc linguam, et non loquaris nobis Iudaice, audiente populo, qui est super murum”. (Liber II Regum 18, 26)
“Ite et consulite Dominum super me et super populo et super omni Iuda de verbis voluminis istius, quod inventum est; magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri huius, ut facerent omne, quod scriptum est nobis”. (Liber II Regum 22, 13)
Cos autem genuit Anob et Sobeba et cognationes Aharehel filii Arum. (Liber I Paralipomenon 4, 8)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)
“Pater tuus durissimo iugo nos pressit; tu leviora impera patre tuo, qui nobis gravem imposuit servitutem, et paululum de onere subleva, et serviemus tibi”. (Liber II Paralipomenon 10, 4)
Dixitque ad eos: “Quid vobis videtur, vel respondere quid debemus populo huic, qui dixit mihi: “Subleva iugum, quod imposuit nobis pater tuus”?”. (Liber II Paralipomenon 10, 9)