Mosaico decorativo

Znaleziono 1390 Wyniki dla: Negotiatum Regem David:

  • Et ait ad eum David: “Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini””. (Liber II Samuelis 1, 16)

  • Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius; (Liber II Samuelis 1, 17)

  • Igitur post haec consuluit David Dominum dicens: “Num ascendam in unam de civitatibus Iudae?”. Et ait Dominus ad eum: “Ascende”. Dixitque David: “Quo ascendam?”. Et respondit ei: “In Hebron”. (Liber II Samuelis 2, 1)

  • Ascendit ergo David et duae uxores eius, Achinoam Iezrahelites et Abigail uxor Nabal de Carmel; (Liber II Samuelis 2, 2)

  • sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron. (Liber II Samuelis 2, 3)

  • Veneruntque viri Iudae et unxerunt ibi David, ut regnaret super domum Iudae. Et nuntiatum est David quod viri Iabes Galaad sepelissent Saul. (Liber II Samuelis 2, 4)

  • Misit ergo David nuntios ad viros Iabes Galaad dixitque ad eos: “Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum. (Liber II Samuelis 2, 5)

  • Nunc autem confortentur manus vestrae, et estote fortes; licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Iudae in regem sibi”. (Liber II Samuelis 2, 7)

  • Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Et fuit numerus dierum, quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iudae, septem annorum et sex mensium. (Liber II Samuelis 2, 11)

  • Porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon; et, cum in unum convenissent e regione, constiterunt hi ex una parte piscinae et illi ex altera. (Liber II Samuelis 2, 13)

  • Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isbaal filii Saul, et duodecim de pueris David. (Liber II Samuelis 2, 15)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina