Znaleziono 365 Wyniki dla: Moses et Pharao Aegypti

  • Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: “Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. (Liber Exodus 5, 10)

  • Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. (Liber Exodus 5, 12)

  • “Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua”. (Liber Exodus 6, 11)

  • Respondit Moyses coram Domino: “Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis?”. (Liber Exodus 6, 12)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 13)

  • Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. (Liber Exodus 6, 26)

  • Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron (Liber Exodus 6, 27)

  • in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. (Liber Exodus 6, 28)

  • Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: “Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi”. (Liber Exodus 6, 29)

  • Et ait Moyses coram Domino: “En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao?”. (Liber Exodus 6, 30)

  • Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 3)

  • Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. (Liber Exodus 7, 4)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina