Znaleziono 1075 Wyniki dla: Moses Et Terram
et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)
ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos: “Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos; idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine”. (Liber Deuteronomii 9, 28)
Dixitque mihi: “Surge, vade et praecede populum, ut ingrediatur et possideat terram, quam iuravi patribus eorum, ut traderem eis”. (Liber Deuteronomii 10, 11)
ut custodiatis universa mandata, quae ego hodie praecipio vobis, ut roboremini et possitis introire et possidere terram, ad quam ingredimini, (Liber Deuteronomii 11, 8)
Nullus stabit contra vos; terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis. (Liber Deuteronomii 11, 25)
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal, (Liber Deuteronomii 11, 29)
Vos enim transibitis Iordanem, ut possideatis terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, et habitetis in illa. (Liber Deuteronomii 11, 31)
absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes. (Liber Deuteronomii 12, 16)
Non comedes eum, sed super terram fundes quasi aquam; (Liber Deuteronomii 12, 24)
quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram. (Liber Deuteronomii 14, 2)
Solum sanguinem eorum non comedes, sed effundes in terram quasi aquam. (Liber Deuteronomii 15, 23)
Iustitiam, iustitiam persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 16, 20)