Znaleziono 1188 Wyniki dla: Mihi
et dixit Dominus ad Moysen: “Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi in omnibus signis, quae feci coram eis? (Liber Numeri 14, 11)
non videbunt terram, pro qua iuravi patribus eorum; nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. (Liber Numeri 14, 23)
Haec ergo accipies de sanctis sanctorum, exceptis his, quae comburuntur: omnis oblatio et sacrificium pro peccato atque delicto, quod redditur mihi, sanctum sanctorum tuum erit et filiorum tuorum. (Liber Numeri 18, 9)
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo conventus, (Liber Numeri 18, 21)
Solis filiis Levi mihi in tabernaculo conventus servientibus et portantibus peccata populi; legitimum sempiternum erit in generationibus vestris, et in medio filiorum Israel nihil aliud possidebunt. (Liber Numeri 18, 23)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis”. (Liber Numeri 20, 12)
“Obsecro, ut transire mihi liceat per terram tuam: non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas ex puteis. Via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos”. (Liber Numeri 21, 22)
ille respondit: “Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus”. Manentibus illis apud Balaam, (Liber Numeri 22, 8)
Respondit Balaam: “Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero transgredi verbum Domini Dei mei, ut vel plus vel minus loquar. (Liber Numeri 22, 18)
Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus”. (Liber Numeri 22, 19)
Respondit Balaam: “Quia illusisti mihi. Utinam haberem gladium, ut te interficerem!”. (Liber Numeri 22, 29)
Dixitque Balaam ad Balac: “Aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes”. (Liber Numeri 23, 1)