Znaleziono 760 Wyniki dla: Meo
Vidi enim captivitatem filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 10)
Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Veniant vicinae Sion; et memores estote captivitatis filiorum meorum et filiarum, quam superinduxit illis Aeternus. (Liber Baruch 4, 14)
Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me (Prophetia Ezechielis 2, 2)
et dixit ad me: “Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi”. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce. (Prophetia Ezechielis 3, 3)
Et dixit ad me: “Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. (Prophetia Ezechielis 3, 10)
“Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 3, 17)
Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: “Ingredere et includere in medio domus tuae. (Prophetia Ezechielis 3, 24)
Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 5, 13)
et dixit ad me: “Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis”. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. (Prophetia Ezechielis 8, 5)
Et dixit ad me: “Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores”. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus. (Prophetia Ezechielis 9, 6)