Znaleziono 582 Wyniki dla: Mel
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Doctrina enim mea super mel dulcis, et hereditas mea super mel et favum; (Liber Ecclesiasticus 24, 27)
Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur. (Liber Ecclesiasticus 26, 11)
Et convicia et maledicta reddet illi et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. (Liber Ecclesiasticus 29, 9)
Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulae splendidae in peregre sine domicilio. (Liber Ecclesiasticus 29, 29)
Melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives imbecillis et flagellatus in carne sua. (Liber Ecclesiasticus 30, 14)
Salus carnis melior est omni auro et argento, et spiritus validus quam census immensus. (Liber Ecclesiasticus 30, 15)
Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Melius est enim, ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. (Liber Ecclesiasticus 33, 22)
Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior; (Liber Ecclesiasticus 36, 20)
Omnem masculum excipiet mulier, est autem filia melior filia. (Liber Ecclesiasticus 36, 23)
Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: (Liber Ecclesiasticus 39, 31)