Znaleziono 899 Wyniki dla: Mei
Factum est autem, cum obscuratae essent portae Ierusalem ante diem sabbati, dixi, et clauserunt ianuas; et praecepi, ut non aperirent eas usque post sabbatum. Et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati. (Liber Nehemiae 13, 19)
Dixi quoque Levitis, ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam diem sabbati. Et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum! (Liber Nehemiae 13, 22)
et pro oblatione lignorum in temporibus constitutis et pro primitiis. Memento mei, Deus meus, in bonum. (Liber Nehemiae 13, 31)
Ego Thobi in viis veritatis ambulabam et in iustitiis omnibus diebus vitae meae et eleemosynas multas feci fratribus meis et nationi meae, qui abierant mecum in captivitatem in regionem Assyriorum in Nineven. (Liber Thobis 1, 3)
Et cum essem in regione mea in terra Israel et cum essem iunior, omnis tribus Nephthali patris mei recessit de domo David patris mei et ab Ierusalem civitate, quae est electa ex omnibus tribubus Israel; et sanctificatum est templum habitationis Dei et aedificatum est in ipsa, ut sacrificarent omnes tribus Israel in omnes generationes saeculi. (Liber Thobis 1, 4)
Omnes fratres mei omnisque domus Nephthali patris mei sacrificabant vitulo, quem fecit Ieroboam rex Israel in Dan, in omnibus montibus Galilaeae. (Liber Thobis 1, 5)
Et dabam ea orphanis et viduis et proselytis appositis ad filios Israel; inferebam et dabam illis in tertio anno, et manducabamus illa secundum praeceptum, quod praeceptum est de eis in lege Moysis, et secundum mandata, quae mandaverat Debora mater patris mei Ananiel patris nostri, quia orphanum me reliquit pater et mortuus est. (Liber Thobis 1, 8)
Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)
Et quoniam memor eram Dei mei in tota anima mea, (Liber Thobis 1, 12)
Et in diebus Salmanasar multas eleemosynas feci fratribus meis, qui erant ex genere meo. (Liber Thobis 1, 16)
Et non transierunt dies quadraginta, quousque occiderent illum duo filii ipsius et fugerunt in montes Ararat; et regnavit Asarhaddon filius eius pro illo et constituit Achicarum filium fratris mei Anael super omnem exactionem regni eius, et ipse habebat potestatem super omnem regionem. (Liber Thobis 1, 21)
Tunc petiit Achicarus pro me, et descendi in Nineven. Achicarus enim erat praepositus pincernarum et super anulum et procurator et exactor sub Sennacherib rege Assyriorum; et constituit illum Asarhaddon. Erat enim ex fratribus meis et ex cognatione mea. (Liber Thobis 1, 22)