Znaleziono 899 Wyniki dla: Mei
Nunc oculi mei erunt aperti, et aures meae attentae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit; (Liber II Paralipomenon 7, 15)
elegi enim et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 7, 16)
non credebam narrantibus, donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam; vicisti famam, quam audivi. (Liber II Paralipomenon 9, 6)
Et responderunt iuvenes, qui nutriti fuerant cum eo, atque dixerunt: “Sic loqueris populo, qui dixit tibi: “Pater tuus aggravavit iugum nostrum, tu subleva”, et sic respondebis eis: Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei; (Liber II Paralipomenon 10, 10)
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens: (Liber II Paralipomenon 11, 2)
Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam et principes Iudae, qui congregati fuerant in Ierusalem fugientes Sesac, dixitque ad eos: “Haec dicit Dominus: Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac”. (Liber II Paralipomenon 12, 5)
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 7)
Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in verbis Semeiae prophetae et Addo videntis, genealogia quoque et bella, quae erant inter Roboam et Ieroboam cunctis diebus. (Liber II Paralipomenon 12, 15)
et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam, Asael quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniamque et Thobiam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes. (Liber II Paralipomenon 17, 8)
Filii mei, nolite neglegere; vos enim elegit Dominus, ut stetis coram eo et ministretis illi colatisque eum et adoleatis”. (Liber II Paralipomenon 29, 11)
necnon de filiis Heman Iahiel et Semei; sed et de filiis Idithun Semeias et Oziel. (Liber II Paralipomenon 29, 14)
intulerunt tam donationem quam decimas et quaecumque sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus, (Liber II Paralipomenon 31, 12)