Znaleziono 1637 Wyniki dla: Mea
Nunc ergo, habitator Ierusalem et vir Iudae, iudicate inter me et vineam meam. (Liber Isaiae 5, 3)
Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)
Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)
quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum”. (Liber Isaiae 8, 4)
“Ne vocetis coniurationem, quodcumque populus iste vocat coniurationem, et timorem eius ne timeatis neque paveatis”. (Liber Isaiae 8, 12)
Vae Assur, virga furoris mei et baculus in manu mea, indignatio mea! (Liber Isaiae 10, 5)
Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra, quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria, (Liber Isaiae 10, 10)
Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)
et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova derelicta, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret”. (Liber Isaiae 10, 14)
Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)
Ego mandavi sanctificatis meis et vocavi fortes meos ad iram meam, exsultantes in gloria mea. (Liber Isaiae 13, 3)
Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)