Znaleziono 1637 Wyniki dla: Mea
Votum autem vovit Domino dicens: “Si tradideris filios Ammon in manus meas, (Liber Iudicum 11, 30)
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino”. (Liber Iudicum 11, 31)
Dixitque ad patrem: “Hoc solum mihi praesta, quod deprecor: Dimitte me, ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis”. (Liber Iudicum 11, 37)
Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium?”. (Liber Iudicum 12, 3)
et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: “Quid dulcius melle, et quid leone fortius?”. Qui ait ad eos: “Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam”. (Liber Iudicum 14, 18)
Tunc aperiens ei totum cor suum dixit ad eam: “Novacula numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus consecratus Deo sum de utero matris meae; si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam eroque ut ceteri homines”. (Liber Iudicum 16, 17)
ait: “Moriatur anima mea cum Philisthim!”. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem, quae ibi erat; multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat. (Liber Iudicum 16, 30)
Reddidit ergo eos matri suae, quae dixit ei: “Consecravi et vovi argentum hoc Domino: de manu mea suscipiat pro filio meo, ut faciat sculptile atque conflatile. Et nunc trado illud tibi”. (Liber Iudicum 17, 3)
Qui respondit ei: “Profecti sumus de Bethlehem Iudae et pergimus ad locum meum, qui est in extrema parte montis Ephraim, unde profectus sum in Bethlehem. Et nunc vado ad domum meam, nullusque sub tectum suum me vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)
respondit: “Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti. (Liber Iudicum 20, 4)
Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)
Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)