Mosaico decorativo

Znaleziono 1637 Wyniki dla: Mea

  • Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Vadens revertar ad locum meum, donec poenas solvant et quaerant faciem meam, in tribulatione sua me desiderent. (Prophetia Osee 5, 15)

  • Et non dicunt in cordibus suis omnem malitiam eorum me recordari. Nunc circumdederunt eos opera sua, coram facie mea facta sunt. (Prophetia Osee 7, 2)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Scribebam ei multiplices leges meas; velut alienae computatae sunt. (Prophetia Osee 8, 12)

  • Omnes nequitiae eorum in Galgala, profecto ibi exosos habui eos. Propter malitiam operum eorum de domo mea eiciam eos. Non addam ut diligam eos; omnes principes eorum rebelles. (Prophetia Osee 9, 15)

  • Quanto magis vocabam eos, tanto recesserunt a facie mea; ipsi Baalim immolabant et simulacris sacrificabant. (Prophetia Osee 11, 2)

  • Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)

  • Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)

  • Do tibi regem in furore meo et aufero in indignatione mea. (Prophetia Osee 13, 11)

  • Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani. (Prophetia Osee 14, 8)

  • Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei. (Prophetia Ioel 1, 6)


"No tumulto das paixões terrenas, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina