Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis. (Liber Iudicum 17, 11)
Implevitque Michas manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se, (Liber Iudicum 17, 12)
mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)
Quae irritata reversa est in domum patris sui in Bethlehem mansitque apud eum quattuor mensibus. (Liber Iudicum 19, 2)
et retinuit hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus comedens cum eo et bibens familiariter. (Liber Iudicum 19, 4)
Sederuntque ambo simul et comederunt ac biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum: “Quaeso te, ut hodie hic maneas, pariterque laetemur”. (Liber Iudicum 19, 6)
At ille consurgens coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit et apud se fecit manere. (Liber Iudicum 19, 7)
Mane autem facto, quinta die parabat Levites iter; cui socer rursum: “Oro te, inquit, ut confortes cor tuum”. Et tardabant, donec declinaret dies; et ambo comederunt simul. (Liber Iudicum 19, 8)
Surrexitque adulescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer eius pater puellae: “Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum; manete apud me etiam hodie, pernocta hic et esto laeto animo, et cras mane proficiscemini, ut vadas in domum tuam”. (Liber Iudicum 19, 9)
Iamque aderant iuxta Iebus, et dies mutabatur in noctem; dixitque puer ad dominum suum: “Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebusaeorum et maneamus in ea”. (Liber Iudicum 19, 11)
Dixitque puero suo: “Veni, accedamus ad unum de locis et manebimus in Gabaa aut Rama”. (Liber Iudicum 19, 13)
Diverteruntque ad eam, ut manerent ibi; quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere volebat hospitio. (Liber Iudicum 19, 15)