Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Igitur die, qua erectum est habitaculum, operuit nubes habitaculum, tabernaculum testimonii; a vespere autem super habitaculum erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)
Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco. (Liber Numeri 9, 18)
Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)
Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)
Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)
Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)
Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. (Liber Numeri 10, 9)
Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. (Liber Numeri 10, 13)
Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; (Liber Numeri 10, 23)
Guttur nostrum aridum est; nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man”. (Liber Numeri 11, 6)
Erat autem man quasi semen coriandri aspectus bdellii. (Liber Numeri 11, 7)
Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. (Liber Numeri 11, 9)