Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Et cum incidissent in locum dithalassum, impegerunt navem; et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi fluctuum. (Actus Apostolorum 27, 41)
Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis; accensa enim pyra, suscipiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem et imposuisset super ignem, vipera, a calore cum processisset, invasit manum eius. (Actus Apostolorum 28, 3)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)
Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum iacere, ad quem Paulus intravit et, cum orasset et imposuisset ei manus, sanavit eum. (Actus Apostolorum 28, 8)
Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo; (Actus Apostolorum 28, 12)
ubi, inventis fratribus, rogati sumus manere apud eos dies septem; et sic venimus Romam. (Actus Apostolorum 28, 14)
Cum introissemus autem Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. (Actus Apostolorum 28, 16)
Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudaeorum; cumque convenissent dicebat eis: “Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, (Actus Apostolorum 28, 17)
Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plures, quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Iesu ex Lege Moysis et Prophetis a mane usque ad vesperam. (Actus Apostolorum 28, 23)
Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, (Actus Apostolorum 28, 29)
Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos, (Epistula ad Romanos 1, 11)