Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. (Liber Exodus 28, 41)
et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, (Liber Exodus 29, 9)
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, (Liber Exodus 29, 10)
Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; (Liber Exodus 29, 15)
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; (Liber Exodus 29, 19)
quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. (Liber Exodus 29, 20)
ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino. (Liber Exodus 29, 24)
Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 25)
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. (Liber Exodus 29, 29)
Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 33)
Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt. (Liber Exodus 29, 34)
Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum (Liber Exodus 29, 35)