Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Neque audita est in Chanaan neque visa est in Theman. (Liber Baruch 3, 22)
Filii quoque Agar, qui exquirunt sapientiam super terram, negotiatores Merran et Theman et fabulatores et inquisitores prudentiae: viam autem sapientiae non cognoverunt neque commemorati sunt semitas eius. (Liber Baruch 3, 23)
Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. (Liber Baruch 4, 1)
Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Qui enim superinduxit in vos mala, eripiet vos de manu inimicorum vestrorum. (Liber Baruch 4, 18)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
Et sicut virgini ornatum amanti, accepto auro fabricantur (Liber Baruch 6, 8)
Habet etiam gladium in manu dextera et securim, se autem de bello et a latronibus non liberabit. Unde notum est quia non sunt dii; (Liber Baruch 6, 14)
Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. (Liber Baruch 6, 31)
Quomodo ergo aestimandum aut dicendum est esse illos deos? (Liber Baruch 6, 39)
Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)