Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Antiochus autem rex applicuit castra in Doram in secunda die admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryphonem, ne exiret aut introiret. (Liber I Maccabaeorum 15, 25)
et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Cedron et obstruere portas civitatis et ut debellaret populum. Rex autem persequebatur Tryphonem. (Liber I Maccabaeorum 15, 39)
Et vocavit Simon duos filios seniores, Iudam et Ioannem, et ait illis: “Ego et fratres mei et domus patris mei expugnavimus hostes Israel ab adulescentia usque in hunc diem, et prosperatum est in manibus nostris liberare Israel saepius. (Liber I Maccabaeorum 16, 2)
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)
Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii, (Liber II Maccabaeorum 1, 33)
et ut mandavit propheta transmigratis dans illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum. (Liber II Maccabaeorum 2, 2)
et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit maiestas Domini, et nubes erit, sicut et sub Moyse manifestabatur, sicut et Salomon petiit, ut locus sanctificaretur magnifice. (Liber II Maccabaeorum 2, 8)
Manifestabatur autem et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. (Liber II Maccabaeorum 2, 9)
Collocutus autem Apollonius cum rege, de indicatis sibi pecuniis aperuit; at ille vocans Heliodorum, qui erat super negotia, misit datis mandatis, ut praedictam pecuniam transportaret. (Liber II Maccabaeorum 3, 7)
At ille, pro his, quae habebat, mandatis a rege, omnino dicebat in regium fiscum ea esse deferenda. (Liber II Maccabaeorum 3, 13)
Circumfusus enim erat metus quidam viro, et horror corporis, unde manifestus aspicientibus dolor instans cordi efficiebatur. (Liber II Maccabaeorum 3, 17)
universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur. (Liber II Maccabaeorum 3, 20)