Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man
Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 141)
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 159)
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 119, 168)
Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. (Liber Psalmorum 119, 173)
Dominus custodit te, Dominus umbraculum tuum ad manum dexteram tuam. (Liber Psalmorum 121, 5)
Ecce sicut oculi servorum ad manus dominorum suorum, sicut oculi ancillae ad manus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri. (Liber Psalmorum 123, 2)
Canticum ascensionum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur, in aeternum manet. (Liber Psalmorum 125, 1)
Quia non requiescet virga iniquitatis super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. (Liber Psalmorum 125, 3)
Euntes ibant et flebant semen spargendum portantes; venientes autem venient in exsultatione portantes manipulos suos. (Liber Psalmorum 126, 6)
Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. (Liber Psalmorum 127, 2)
Sicut sagittae in manu potentis, ita filii iuventutis. (Liber Psalmorum 127, 4)
Labores manuum tuarum manducabis, beatus es, et bene tibi erit. (Liber Psalmorum 128, 2)