Mosaico decorativo

Znaleziono 3589 Wyniki dla: Man

  • Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Dei sub manu regis: Asaph et Idithun et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)

  • de bellis et manubiis proeliorum, quas consecraverant ad sustentandum templum Domini. (Liber I Paralipomenon 26, 27)

  • Et universa, quae consecraverant Samuel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae, omnia donaria sacra erant sub manu Selemith et fratrum eius. (Liber I Paralipomenon 26, 28)

  • fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)

  • filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; (Liber I Paralipomenon 27, 20)

  • et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; (Liber I Paralipomenon 27, 21)

  • Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • “Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris”. (Liber I Paralipomenon 28, 19)

  • et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino”. (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • De te sunt divitiae et gloria, tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia, in manu tua est magnificare et firmare omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 12)

  • Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa offerre? Tua sunt haec omnia; et, quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. (Liber I Paralipomenon 29, 14)


"O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza." São Padre Pio de Pietrelcina