Znaleziono 446 Wyniki dla: Mãe
Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 30)
Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 32)
Adiurabitque eam et dicet: "Si non dormivit vir alienus tecum, et si non declinasti a viro tuo et non polluta es, deserto mariti toro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. (Liber Numeri 5, 19)
Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur”. (Liber Numeri 14, 35)
“Praecipe Levitis atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis, praelibationem earum elevabitis Domino, id est decimam partem decimae, (Liber Numeri 18, 26)
combureturque in conspectu eius, tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flammae traditis. (Liber Numeri 19, 5)
Omnis, qui tetigerit humanae animae morticinum et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet habitaculum Domini et peribit ex Israel, quia aqua expiationis non est aspersus: immundus erit, et manebit spurcitia eius super eum. (Liber Numeri 19, 13)
Cumque elevasset Moyses manum percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et iumenta. (Liber Numeri 20, 11)
Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. (Liber Numeri 24, 18)
animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo milia. (Liber Numeri 31, 35)
de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. (Liber Numeri 31, 40)
Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta; ibique castrametati sunt. (Liber Numeri 33, 9)