Znaleziono 100 Wyniki dla: Libro Tobiae

  • De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? (Evangelium secundum Marcum 12, 26)

  • sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)

  • Ipse enim David dicit in libro Psalmorum: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, (Evangelium secundum Lucam 20, 42)

  • Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; (Evangelium secundum Ioannem 20, 30)

  • Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. (Actus Apostolorum 1, 20)

  • Convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro Prophetarum: “Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israel? (Actus Apostolorum 7, 42)

  • Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt; scriptum est enim: “Maledictus omnis, qui non permanserit in omnibus, quae scripta sunt in libro legis, ut faciat ea”. (Epistula ad Galatas 3, 10)

  • Etiam rogo et te, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cum Clemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae. (Epistula ad Philippenses 4, 3)

  • dicentis: “Quod vides, scribe in libro et mitte septem ecclesiis: Ephesum et Smyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam”. (Apocalypsis Ioannis 1, 11)

  • Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. (Apocalypsis Ioannis 3, 5)

  • Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. (Apocalypsis Ioannis 17, 8)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina