Znaleziono 2237 Wyniki dla: Lia
Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius. (Liber II Paralipomenon 32, 16)
Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse quam habitatores Ierusalem; et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae. (Liber II Paralipomenon 32, 26)
Et non humiliavit se ante faciem Domini, sicut humiliaverat se Manasses pater eius, et multo maiora deliquit. (Liber II Paralipomenon 33, 23)
Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)
dissipavit altaria et palos et sculptilia contrivit in frusta; cunctaque thymiamateria demolitus est de universa terra Israel et reversus est Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 34, 7)
Igitur anno octavo decimo regni sui, cum mundaret terram et domum, misit Saphan filium Eseliae et Maasiam principem civitatis et Ioah filium Ioachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui. (Liber II Paralipomenon 34, 8)
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his, quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Ierusalem, humiliatusque coram me scidisti vestimenta tua et flevisti coram me, ego quoque audivi, dicit Dominus. (Liber II Paralipomenon 34, 27)
Et praeparate vos per familias vestras in divisionibus singulis, sicut scripsit David rex Israel, et descripsit Salomon filius eius; (Liber II Paralipomenon 35, 4)
et ministrate in sanctuario partibus familiarum fratrum vestrorum, filiorum populi, singulis pars familiae Levitarum. (Liber II Paralipomenon 35, 5)
Dedit praeterea Iosias omni populo, qui ibi inventus fuerat pro Pascha, agnos et haedos de gregibus triginta milia, boumque tria milia; haec de regis universa substantia. (Liber II Paralipomenon 35, 7)
Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)
Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. (Liber II Paralipomenon 35, 9)