Znaleziono 2237 Wyniki dla: Lia
Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit. (Canticum Canticorum 2, 7)
Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia, (Canticum Canticorum 2, 16)
Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreas cervasque camporum, ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit. (Canticum Canticorum 3, 5)
columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, sedile purpureum: medium eius stratum ebeneum. Filiae Ierusalem, (Canticum Canticorum 3, 10)
egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius. (Canticum Canticorum 3, 11)
“Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?”. (Canticum Canticorum 5, 3)
Adiuro vos, filiae Ierusalem: si inveneritis dilectum meum, quid nuntietis ei? “Quia amore langueo”. (Canticum Canticorum 5, 8)
Genae illius sicut areolae aromatum, turriculae unguentorum; labia eius lilia distillantia myrrham primam. (Canticum Canticorum 5, 13)
Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Ierusalem. (Canticum Canticorum 5, 16)
Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis et lilia colligat. (Canticum Canticorum 6, 2)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 3)
una est columba mea, perfecta mea, una est matri suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam: (Canticum Canticorum 6, 9)