Znaleziono 2237 Wyniki dla: Lia
Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; (Liber Psalmorum 18, 5)
Quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis. (Liber Psalmorum 18, 28)
Quoniam in te aggrediar hostium turmas et in Deo meo transiliam murum. (Liber Psalmorum 18, 30)
desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum stillantem. (Liber Psalmorum 19, 11)
Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. (Liber Psalmorum 21, 12)
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium. (Liber Psalmorum 22, 28)
SAMECH. Familiariter aget Dominus cum timentibus eum, ut testamentum suum manifestet illis. (Liber Psalmorum 25, 14)
ut auditas faciam voces laudis et enarrem universa mirabilia tua. (Liber Psalmorum 26, 7)
Quoniam audivi vituperationem multorum: horror in circuitu; in eo dum convenirent simul adversum me, auferre animam meam consiliati sunt. (Liber Psalmorum 31, 14)
Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. (Liber Psalmorum 33, 10)
Ego autem, cum infirmarentur, induebar cilicio, humiliabam in ieiunio animam meam; et oratio mea in sinu meo convertebatur. (Liber Psalmorum 35, 13)
Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. (Liber Psalmorum 38, 9)