Znaleziono 444 Wyniki dla: Lar
Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos. (Liber I Samuelis 26, 12)
Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)
Cumque venisset universa multitudo reficere David pane clara adhuc die, iuravit David dicens: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam”. (Liber II Samuelis 3, 35)
Et factum est vespere, ut surgeret David de strato suo et deambularet in solario domus regiae. Viditque de solario mulierem se lavantem; erat autem mulier pulchra valde. (Liber II Samuelis 11, 2)
Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam. (Liber II Samuelis 13, 18)
Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans. (Liber II Samuelis 13, 19)
Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)
Accersivit quoque Absalom, cum immolaret victimas, Achitophel Gilonitem consiliarium David de civitate sua Gilo. Et facta est coniuratio valida; populusque concurrens augebatur cum Absalom. (Liber II Samuelis 15, 12)
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)
David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
Dixitque Ioab ad Amasam: “Estne pax tibi, mi frater?”. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, ut oscularetur eum. (Liber II Samuelis 20, 9)
Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem. (Liber II Samuelis 21, 10)