Znaleziono 41 Wyniki dla: Laban

  • Qui ait: "Leva oculos tuos et vide universos masculos ascendentes super feminas, striatos et varios atque respersos. Vidi enim omnia, quae fecit tibi Laban. (Liber Genesis 31, 12)

  • Eo tempore Laban ierat ad tondendas oves, et Rachel furata est theraphim patris sui. (Liber Genesis 31, 19)

  • Iacob autem decepit cor Laban, non indicans ei quod fugeret. (Liber Genesis 31, 20)

  • nuntiatum est Laban die tertio quod fugisset Iacob. (Liber Genesis 31, 22)

  • Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)

  • Iamque Iacob extenderat in monte tabernaculum, cum Laban, consecutus eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium. (Liber Genesis 31, 25)

  • Ingressus itaque Laban tabernacula Iacob et Liae et utriusque famulae, non invenit. Egressus de tentorio Liae, intravit tentorium Rachelis. (Liber Genesis 31, 33)

  • Respondit ei Laban: “Filiae filiae meae et filii filii mei et greges greges mei et omnia, quae cernis, mea sunt; et filiabus meis quid possum facere illis hodie et filiis earum, quos genuerunt? (Liber Genesis 31, 43)

  • Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)

  • Dixitque Laban: “Tumulus iste testis erit inter me et te hodie”; et idcirco appellatum est nomen eius Galed (id est Tumulus testis) (Liber Genesis 31, 48)

  • Dixitque Laban ad Iacob: “En tumulus hic et lapis, quem erexi inter me et te. (Liber Genesis 31, 51)

  • Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 32, 1)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina