Znaleziono 52 Wyniki dla: Iustorum
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet. (Liber Proverbiorum 12, 12)
Lux iustorum laetificat, lucerna autem impiorum exstinguetur. (Liber Proverbiorum 13, 9)
Domus impiorum delebitur, tabernacula vero iustorum germinabunt. (Liber Proverbiorum 14, 11)
Procumbunt mali ante bonos, et impii ante portas iustorum. (Liber Proverbiorum 14, 19)
Victimae impiorum abominabiles Domino; vota iustorum grata sunt ei. (Liber Proverbiorum 15, 8)
Longe est Dominus ab impiis et orationes iustorum exaudiet. (Liber Proverbiorum 15, 29)
Semita iustorum declinare a malo; custos animae suae, qui servat viam suam. (Liber Proverbiorum 16, 17)
In exsultatione iustorum multa gloria est, et, cum exaltantur impii, abscondit se homo. (Liber Proverbiorum 28, 12)
In multiplicatione iustorum laetabitur vulgus; et in dominatione impii gemet populus. (Liber Proverbiorum 29, 2)
Est vanitas, quae fit super terram: sunt iusti, quibus mala proveniunt, quasi opera egerint impiorum, et sunt impii, quibus bona proveniunt, quasi iustorum facta habeant; sed et hoc vanissimum iudico. (Liber Ecclesiastes 8, 14)
Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. (Liber Sapientiae 2, 16)