Znaleziono 170 Wyniki dla: Iudices XI Iepthae et sacrificium
et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis”. (Liber I Samuelis 20, 29)
Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”. (Liber I Samuelis 26, 19)
et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)
Postquam autem transiit meridies, et, illis prophetantibus, venerat tempus, quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, neque aliquis respondebat nec attendebat orantes, (Liber I Regum 18, 29)
Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)
Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom. Et repleta est terra aquis. (Liber II Regum 3, 20)
Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me; nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal; quicumque defuerit, non vivet”. Porro Iehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. (Liber II Regum 10, 19)
et ex diebus, quibus dedi iudices populo meo Israel et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus. (Liber I Paralipomenon 17, 10)
Dixit autem Ornan ad David: “Tolle, et faciat dominus meus rex, quodcumque ei placet; sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium; omnia libens praebebo”. (Liber I Paralipomenon 21, 23)
“Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia; (Liber I Paralipomenon 23, 4)
De Isaaritis vero erant Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israel praefecti et iudices. (Liber I Paralipomenon 26, 29)
Constituitque iudices terrae in cunctis civitatibus Iudae munitis per singula loca. (Liber II Paralipomenon 19, 5)