Znaleziono 316 Wyniki dla: Iudas tribu Levi

  • Et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosora repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igne; (Liber I Maccabaeorum 5, 28)

  • Et vidit Iudas quia coepit bellum, et clamor civitatis ascendit ad caelum sicut tuba et clamor magnus; (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne. (Liber I Maccabaeorum 5, 35)

  • Et misit Iudas speculari exercitum, et renuntiaverunt ei dicentes: “Convenerunt ad eum omnes gentes, quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis; (Liber I Maccabaeorum 5, 38)

  • et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)

  • Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 45)

  • Et incluserunt se, qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus. Et misit ad eos Iudas verbis pacificis (Liber I Maccabaeorum 5, 47)

  • Et praecepit Iudas praedicare in castris, ut applicarent se unusquisque in quo erat loco. (Liber I Maccabaeorum 5, 49)

  • Et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam, donec veniret in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 53)

  • Et in diebus, quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilaea contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina