Mosaico decorativo

Znaleziono 2367 Wyniki dla: Israel

  • Anno tricesimo nono Azariae regis Iudae regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. (Liber II Regum 15, 17)

  • Fecitque, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus eius (Liber II Regum 15, 18)

  • Indixitque Manahem argentum super Israel cunctis potentibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra. (Liber II Regum 15, 20)

  • Reliqua autem gestorum Manahem et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 21)

  • Anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. (Liber II Regum 15, 23)

  • Et fecit, quod erat malum coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 24)

  • Reliqua autem gestorum Phaceia et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 26)

  • Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israel in Samaria viginti annis. (Liber II Regum 15, 27)

  • Et fecit, quod malum erat coram Domino; non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. (Liber II Regum 15, 28)

  • In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur et cepit Ahion et Abelbethmaacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galilaeam, universam terram Nephthali, et transtulit eos in Assur. (Liber II Regum 15, 29)

  • Reliqua autem gestorum Phacee et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 31)

  • Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israel regnavit Ioatham filius Oziae regis Iudae. (Liber II Regum 15, 32)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina