Znaleziono 2382 Wyniki dla: Israel Vexilla Legitimum
Tu enim fecisti abscondite; ego vero faciam istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis”. (Liber II Samuelis 12, 12)
Quae respondit ei: “Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc. (Liber II Samuelis 13, 12)
Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi”. (Liber II Samuelis 13, 13)
Porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israel, qui valde laudaretur, a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula. (Liber II Samuelis 14, 25)
Et mane consurgens Absalom stabat iuxta viam portae; et omnem virum, qui habebat negotium, ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se et dicebat: “De qua civitate es tu?”. Qui respondens aiebat: “Ex una tribu Israel ego sum servus tuus”. (Liber II Samuelis 15, 2)
Faciebatque hoc omni Israel, qui veniebat ad iudicium, ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israel. (Liber II Samuelis 15, 6)
Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel dicens: “Statim ut audieritis clangorem bucinae, dicite: “Factus est rex Absalom in Hebron””. (Liber II Samuelis 15, 10)
Venit igitur nuntius ad David dicens: “Toto corde universus Israel sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 15, 13)
Et ait rex: “Ubi est filius domini tui?”. Responditque Siba regi: “Remansit in Ierusalem dicens: “Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei””. (Liber II Samuelis 16, 3)
Absalom autem et omnis populus eius, viri Israel, ingressi sunt Ierusalem, sed et Achitophel cum eo. (Liber II Samuelis 16, 15)
Responditque Chusai ad Absalom: “Nequaquam; quia, quem elegit Dominus, et hic populus et omnis Israel, illius ero et cum eo manebo. (Liber II Samuelis 16, 18)
Et ait Achitophel ad Absalom: “Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum; ut, cum audierit omnis Israel quod foedaveris patrem tuum, roborentur manus omnium, qui tecum sunt”. (Liber II Samuelis 16, 21)