Znaleziono 2382 Wyniki dla: Israel Vexilla Legitimum
et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 51)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
Ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos, non crediderunt eis nec receperunt, quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israel et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israel, viri iniqui interpellantes adversus eum; et non intendit ad eos rex. (Liber I Maccabaeorum 10, 61)
Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)
Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem et qui in praesidiis erant, quia impugnabant Israel. (Liber I Maccabaeorum 11, 41)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno. (Liber I Maccabaeorum 12, 52)
Horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israel, et relictus sum ego solus. (Liber I Maccabaeorum 13, 4)
Et planxerunt eum omnis Israel planctu magno et luxerunt eum dies multos. (Liber I Maccabaeorum 13, 26)
Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 41)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: “Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum”. (Liber I Maccabaeorum 13, 42)
Et intraverunt in eam tertia et vicesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 13, 51)