Znaleziono 799 Wyniki dla: Ira
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: “Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo”. (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
Ille vero nullo modo ab arrogantia cessabat; super hoc autem superbia repletus erat, ignem spirans animo in Iudaeos et praecipiens iter accelerari. Contigit autem, ut et ille caderet de curru, qui ferebatur impetu, et gravi lapsu corruens in omnibus corporis membris vexaretur. (Liber II Maccabaeorum 9, 7)
quippe qui lege et patria sanctoque templo in eo essent ut privarentur; ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis nationibus subdi. (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
Et, cum adhuc spiraret, accensus animis surrexit et, cum sanguis ad modum fontis deflueret, et gravissima essent vulnera, cursu turbas pertransiens et stans supra quandam petram praeruptam, (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
Post hoc sic apparuisse virum canitie et gloria praestantem et mirabilem quandam et magni decoris esse eminentiam circa illum. (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. (Liber Proverbiorum 12, 16)
Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. (Liber Proverbiorum 12, 17)
Acceptus est regi minister intellegens, et iracundia ei, qui turpiter agit. (Liber Proverbiorum 14, 35)
Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. (Liber Proverbiorum 15, 1)
Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est, mitigat lites. (Liber Proverbiorum 15, 18)
Ira patris filius stultus et dolor matris, quae genuit eum. (Liber Proverbiorum 17, 25)
Doctrina viri mitigat iram eius, et gloria eius est iniqua praetergredi. (Liber Proverbiorum 19, 11)