Znaleziono 774 Wyniki dla: Ipse
Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; (Liber Sapientiae 6, 7)
Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)
Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, (Liber Sapientiae 7, 17)
cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)
Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est; (Liber Ecclesiasticus 1, 9)
timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius. (Liber Ecclesiasticus 4, 19)
Cogitatum tuum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto; et ipse firmabit tibi cor, et concupiscentia sapientiae dabitur tibi. (Liber Ecclesiasticus 6, 37)
Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
Cum audace non eas in via, ne forte aggraves mala tua: ipse enim secundum voluntatem suam vadit, et simul cum stultitia illius peries. (Liber Ecclesiasticus 8, 18)
Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit. (Liber Ecclesiasticus 13, 4)
Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te. (Liber Ecclesiasticus 13, 6)
Ne dixeris: “A Deo peccatum meum” quae enim odit, ipse non facit. (Liber Ecclesiasticus 15, 11)