Znaleziono 774 Wyniki dla: Ipse
Quia humiliat eum, qui loquitur superba, et demissus oculis ipse salvabitur. (Liber Iob 22, 29)
Num multa fortitudine contendet mecum? Non! Ipse tantum audiat! (Liber Iob 23, 6)
Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. (Liber Iob 23, 10)
Ipse enim solus est, et quis repellet eum? Et anima eius, quodcumque voluit, hoc fecit. (Liber Iob 23, 13)
Terminum posuit tenebris et universorum finem ipse scrutatur, lapidem quoque caliginis et umbrae. (Liber Iob 28, 3)
Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)
Ipse enim fines mundi intuetur et omnia, quae sub caelo sunt, respicit. (Liber Iob 28, 24)
Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? (Liber Iob 31, 4)
Ipse enim si quieverit, quis est qui condemnet? Et si absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, super gentem et super homines simul? (Liber Iob 34, 29)
Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius. (Liber Iob 40, 19)
Omne sublime videt: ipse est rex super universos filios superbiae”. (Liber Iob 41, 26)
Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere”. (Liber Iob 42, 6)