Znaleziono 1351 Wyniki dla: In Domum Suam
Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci, et dicit eis Iesus: “Creditis quia possum hoc facere?”. Dicunt ei: “Utique, Domine”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 28)
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
Intrantes autem in domum, salutate eam; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 35)
et, qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 38)
Qui invenerit animam suam, perdet illam; et, qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 39)
Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 42)
Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)
Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem? Et tunc domum illius diripiet. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)
Tunc dicit: “Revertar in domum meam unde exivi”; et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 44)
Et extendens manum suam in discipulos suos dixit: “Ecce mater mea et fratres mei. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 49)
Tunc, dimissis turbis, venit in domum, et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes: “Dissere nobis parabolam zizaniorum agri”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 36)