Znaleziono 1351 Wyniki dla: In Domum Suam
Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)
ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua”. (Liber II Regum 19, 7)
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)
Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens: (Liber II Regum 20, 2)
Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias et ostendit eis totam domum thesauri sui, argentum et aurum et aromata et oleum optimum et domum vasorum suorum et omnia, quae inventa sunt in thesauris suis: non fuit, quod non monstraret eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua. (Liber II Regum 20, 13)
Dixit itaque Dominus: “Etiam Iudam auferam a facie mea, sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc, quam elegi, Ierusalem et domum, de qua dixi: Erit nomen meum ibi”. (Liber II Regum 23, 27)
et succendit domum Domini et domum regis et omnes domos Ierusalem; omnemque domum combussit igne. (Liber II Regum 25, 9)
deditque ei filiam suam uxorem, quae peperit ei Eththei. (Liber I Paralipomenon 2, 35)
et ministrabant coram habitatione tabernaculi conventus canentes, donec aedificaret Salomon domum Domini in Ierusalem; stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio. (Liber I Paralipomenon 6, 17)
ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. (Liber I Paralipomenon 7, 23)
cumque spoliassent eum et amputassent caput armisque nudassent, miserunt in terram suam per circuitum, ut annuntiaretur in idolorum templis et in populis. (Liber I Paralipomenon 10, 9)
Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)