Znaleziono 1351 Wyniki dla: In Domum Suam
Misit ergo David ad Thamar domum dicens: “Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum”. (Liber II Samuelis 13, 7)
Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas. (Liber II Samuelis 13, 8)
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)
Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis. (Liber II Samuelis 13, 36)
Et ait rex ad mulierem: “Vade in domum tuam, et ego iubebo de te”. (Liber II Samuelis 14, 8)
Dixitque mulier Thecuites ad regem: “In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens”. (Liber II Samuelis 14, 9)
Nam audiet rex, ut liberet ancillam suam de manu illius, qui vult delere me et filium meum simul de hereditate Dei. (Liber II Samuelis 14, 16)
Cadensque Ioab super faciem suam in terram adoravit et benedixit regi. Et dixit Ioab: “Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex; fecisti enim sermonem servi tui”. (Liber II Samuelis 14, 22)
Dixit autem rex: “Revertatur in domum suam et faciem meam non videat”. Reversus est itaque Absalom in domum suam et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 24)
Surrexitque Ioab et venit ad Absalom in domum eius et dixit: “Quare succenderunt servi tui segetem meam igni?”. (Liber II Samuelis 14, 31)
Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum. (Liber II Samuelis 15, 5)
Egressus est ergo rex et universa domus eius post eum et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum. (Liber II Samuelis 15, 16)