Znaleziono 540 Wyniki dla: Illum
Adhuc unum habebat, filium dilectum. Misit illum ad eos novissimum dicens: “Reverebuntur filium meum”. (Evangelium secundum Marcum 12, 6)
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
et, cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum ait: “Et tu cum hoc Nazareno, Iesu, eras!”. (Evangelium secundum Marcum 14, 67)
Et ancilla, cum vidisset illum, rursus coepit dicere circumstantibus: “Hic ex illis est!”. (Evangelium secundum Marcum 14, 69)
Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis. Et educunt illum, ut crucifigerent eum. (Evangelium secundum Marcum 15, 20)
Et perducunt illum in Golgotha locum, quod est interpretatum Calvariae locus. (Evangelium secundum Marcum 15, 22)
Ait autem ad illum angelus: “Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. (Evangelium secundum Lucam 1, 13)
Et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam”. (Evangelium secundum Lucam 1, 17)
Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; (Evangelium secundum Lucam 2, 44)