Znaleziono 636 Wyniki dla: Illius
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: (Liber Proverbiorum 6, 25)
Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? (Liber Proverbiorum 6, 27)
Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. (Liber Proverbiorum 6, 33)
qui transit per plateam iuxta angulum et prope viam domus illius graditur (Liber Proverbiorum 7, 8)
donec transfigat sagitta iecur eius; velut si avis festinet ad laqueum et nescit quod de periculo animae illius agitur. (Liber Proverbiorum 7, 23)
Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis eius. (Liber Proverbiorum 7, 25)
quando mollierit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem abominationes sunt in corde illius; (Liber Proverbiorum 26, 25)
Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax. (Liber Proverbiorum 30, 6)
Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo; nam haec est pars illius. Quis enim eum adducet, ut post se futura cognoscat? (Liber Ecclesiastes 3, 22)
Ecce quod ego vidi bonum, quod pulchrum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus; haec enim est pars illius. (Liber Ecclesiastes 5, 17)
Si genuerit quispiam centum liberos et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non sit satiata bonis substantiae suae, immo et sepultura careat, de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus. (Liber Ecclesiastes 6, 3)
Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet eam; qui autem peccator est, capietur ab illa. (Liber Ecclesiastes 7, 26)