Znaleziono 686 Wyniki dla: Illis
Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. (Liber Sapientiae 6, 16)
Reddidit sanctis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum per noctem. (Liber Sapientiae 10, 17)
Sitierunt et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et remedium sitis de lapide duro. (Liber Sapientiae 11, 4)
Per quae enim poenas passi sunt inimici illorum, per haec, cum illis deessent, bene cum illis actum est. (Liber Sapientiae 11, 5)
in traductionem decreti infanticidae, dedisti illis abundantem aquam insperate, (Liber Sapientiae 11, 7)
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, in quibus errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam, (Liber Sapientiae 11, 15)
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones (Liber Sapientiae 11, 17)
Unde et illis, qui in insipientia vitae iniuste vixerunt, per abominationes suas dedisti tormenta. (Liber Sapientiae 12, 23)
Si autem virtutem et operationem eorum mirati, intellegant ab illis quanto, qui haec fecit, fortior est illis: (Liber Sapientiae 13, 4)
Utraque autem illis evenient digne, quoniam male censerunt de Deo attendentes idolis et iuraverunt iniuste in dolo contemnentes sanctitatem. (Liber Sapientiae 14, 30)
Oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem, his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. (Liber Sapientiae 16, 4)
Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, (Liber Sapientiae 16, 5)