Znaleziono 2561 Wyniki dla: Ibi
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)
Dixitque Iudas Simoni fratri suo: “Elige tibi viros et vade et libera fratres tuos, qui sunt in Galilaea; ego autem et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim”. (Liber I Maccabaeorum 5, 17)
et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)
dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)
templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. (Liber I Maccabaeorum 6, 2)
Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant et, quocumque ibat, ibant; non discedebant ab ea. (Liber I Maccabaeorum 6, 36)
et dedit se, ut liberaret populum suum et acquireret sibi nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 6, 44)
Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura; et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta, eo quod conclusi essent in ea, quia sabbatum erat terrae. (Liber I Maccabaeorum 6, 49)
et curiam fecerunt sibi, et cotidie consulebant trecenti et viginti consulentes semper de multitudine, ut quiete agerent; (Liber I Maccabaeorum 8, 15)
Et hoc est rescriptum epistulae, quam rescripserunt in tabulis aereis et miserunt in Ierusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis: (Liber I Maccabaeorum 8, 22)
Et cessavit gladius ex Israel, et habitavit Ionathas in Machmas; et coepit Ionathas ibi iudicare populum et exterminabat impios ex Israel. (Liber I Maccabaeorum 9, 73)
et nunc statuamus ad invicem amicitiam, et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus et dabo tibi dona et ipsi digna te”. (Liber I Maccabaeorum 10, 54)