Znaleziono 336 Wyniki dla: Fuit
Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis patris sui primis et non speravit in Baalim (Liber II Paralipomenon 17, 3)
Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab. (Liber II Paralipomenon 18, 1)
et particeps fuit, ut facerent naves, quae irent in Tharsis, feceruntque classem in Asiongaber. (Liber II Paralipomenon 20, 36)
Triginta duorum annorum fuit, cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. Obiitque nullo relicto desiderio sui; et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulcro regum. (Liber II Paralipomenon 21, 20)
Voluntatis quippe fuit Dei adversum Ochoziam, ut veniret ad Ioram et, cum venisset, egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi, quem unxit Dominus, ut deleret domum Achab. (Liber II Paralipomenon 22, 7)
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram. (Liber II Paralipomenon 22, 12)
Vocavitque rex Ioiadam principem et dixit ei: “Quare non tibi fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Iuda et de Ierusalem pecuniam, quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis congregatio Israel in tabernaculum testimonii? (Liber II Paralipomenon 24, 6)
Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis. (Liber II Paralipomenon 26, 11)
Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae. (Liber II Paralipomenon 26, 21)
Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis et psalteriis et citharis secundum dispositionem David et Gad videntis regis et Nathan prophetae; siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum eius. (Liber II Paralipomenon 29, 25)
Porro numerus holocaustorum, quae attulit multitudo, hic fuit: tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos, in holocaustum Domino omnia haec. (Liber II Paralipomenon 29, 32)
intulerunt tam donationem quam decimas et quaecumque sanctificaverant fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita et Semei frater eius secundus, (Liber II Paralipomenon 31, 12)