Znaleziono 412 Wyniki dla: Fructus Spiritus
Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. (Liber Isaiae 63, 14)
ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis. (Liber Isaiae 65, 14)
Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum. (Liber Isaiae 65, 21)
Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)
Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)
RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini, captus est in foveis eorum, de quo dicebamus: “Sub umbra sua vivemus in gentibus”. (Lamentationes 4, 20)
Aperi, Domine, oculos tuos et vide, quia non mortui, qui in inferno sunt, quorum spiritus ablatus est a visceribus eorum, dabunt gloriam et iustificationem Domino, (Liber Baruch 2, 17)
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non est. (Liber Baruch 6, 24)
similiter et fulgur cum apparuerit, perspicuum est; eodem modo et spiritus in omni regione spirat; (Liber Baruch 6, 60)
Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent. (Prophetia Ezechielis 1, 12)
Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 20)
Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. (Prophetia Ezechielis 1, 21)