Znaleziono 877 Wyniki dla: Filius Dei
Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta. (Liber II Paralipomenon 26, 22)
Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “Erat leprosus”. Regnavitque Ioatham filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 26, 23)
Dormivitque Ioatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David; et regnavit Achaz filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 27, 9)
Occidit enim Phacee filius Romeliae de Iuda centum viginti milia in die uno, omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum, Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 28, 6)
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Iohanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum et Amasa filius Adali, contra eos, qui veniebant de proelio, (Liber II Paralipomenon 28, 12)
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Ierusalem; non autem posuerunt eum in sepulcra regum Israel. Regnavitque Ezechias filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 28, 27)
Surrexerunt ergo Levitae, Mahath filius Amasai et Ioel filius Azariae de filiis Caath; porro de filiis Merari Cis filius Abdi et Azarias filius Iallelel; de filiis autem Gerson Ioah filius Zimma et Eden filius Ioah; (Liber II Paralipomenon 29, 12)
Core vero filius Iemna Levites et ianitor orientalis portae praepositus erat iis, quae sponte offerebantur Domino, ad distribuendum donationem Domini et sanctissima. (Liber II Paralipomenon 31, 14)
Oraverunt igitur Ezechias rex et Isaias filius Amos prophetes adversum hanc blasphemiam ac vociferati sunt in caelum. (Liber II Paralipomenon 32, 20)
Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum in ascensu ad sepulcra filiorum David; et celebravit eius exsequias universus Iuda et omnes habitatores Ierusalem. Regnavitque Manasses filius eius pro eo. (Liber II Paralipomenon 32, 33)
Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua. Regnavitque pro eo filius eius Amon. (Liber II Paralipomenon 33, 20)
Levitis quoque, qui erudiebant omnem Israel et consecrati erant Domino, locutus est: “Ponite arcam sanctam in templum, quod aedificavit Salomon filius David rex Israel; nequaquam eam ultra umeris portabitis. Nunc ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israel. (Liber II Paralipomenon 35, 3)